PEDES Mensarum

PEDES Mensarum
PEDES Mensarum
apud Romanos, eburnei erant, Iaminis putamin um testudineorum minutim sectis obducti coopertique. Plin. l. 9. c. 11. Testudinum putamina secare in laminas, lectosque et repositoria bis vestire, Carvilius Pollio instituit, prodigi et sagacis ad luxuriae instrumentum ingenii. Et Philo Iudaeus, ad Tiberium Prin cipem a suis popularibus legatus, citante I. Lipsiô de hoc Romanorum luxu, Τρίκλινα, inquit, καὶ περίκλινα χελώνης ἢ ἐλέφαντος κατεσκευασμένα, καὶ τιμαλφεςτέρας ὕλης, ὧντὰ πλεῖςτα λιθοκόλλητα, i. e. Tricliniares lecti et Stibabia, testudine aut ebore adornata, et miliori etiam materiâ, atque ea plerumque gemmata. Vide quoque Senecam de Benefic. l. 7. c. 9. Plin. iterum l. 16. c. 43. Clem. Alexandrinum, Lucianum in Asino etc. Sed et meminit eburneorum Pedum Plato, Poeta Comicus vetustissimus, apud Athenaeum Dipnosophist. l. 2. c. 6.
Κᾷτ᾿ εν κλίναις ἐλεφαντοπόσι, καὶ ςτρώμασι πορφυροβάπτος,
Κᾄν φοινικίσι σαρδιανικαῖσι κοιμησαμένοι κατάκεινται.
In lectis deinde eburneis sultis Pedibus stragulisque purpurâ tinctis
Et ostrô Sardinianô, dormiturirecumbunt.
Sextus item Propertius l. 2. Eleg. 13. v. 23.
Nec mihi tunc fulcrô sternatur lectus eburnô,
Nec sit in Attalico mors mea nixa toro.
Et Catullus Epithalamio Iuliae ac Mallii, Epigr. 62. v. 111.
O cubile, quod homine
Candido pede lectulis
Quae tibi veniunt bona,
Gaudeas
Ubi tamen non de desunt, qui non de eburneo fulcro intelligi versum secundum velint, sed de argenteo Pede: aurô enim argentôque obduci lecticas, tam tricliniares, quam cubitorias, olim consuevisse, patet ex Papiniano l. 9. ff. de supell. leg. 35 Marriali l. 8. Epigr. 33. etc. Praesentârunt autem Pedes hi saepius hiantes pardos, uti docet Iuvenal. Sat. 11. v. 123.
Grande ebur et magnô sublimis pardus hiatu.
Alias leonum effigies exprimebant, etc. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. l. 5. c. 26. gerh. Ioh. Voss. de Orig. et Progr. Idololatriae l. 3. c. 50. etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • TESTUDO — I. TESTUDO Hebr. gal, a testae forma, quae fere est orbicularis, Graece χελώνη. Arab. sulachaphia, quasi cortice vel putamine latens; et in specie mas, gailam, a libidine. Terrestris enim testudo, ζῶον λαγνίςατον ἀλλ᾿ ὅγε ἀῤῥην ὁμιλεῖ δὲ ἡθήλεια… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PELLIS — an a pellendo, quod externas iniurias pellat: an a pilis, quod pilosa: an ab Hebr. Gap desc: Hebrew, quod in Niphal significat tegi? caesorum animalium corporibus detracta, primis Parentibus, post lapsum, in usum cessit, frigori aliisque aeris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERVI — vetustum nomen, et a Noahi usque temporibus deductum, sacra Biblia testantur, Gen. c. 9. v. 25. Maledictus Chanaan, servus servorum erit, fratribus suis. Quod expressit eleganter Alcimus Avitus l. 4. Primum inde repertium Servitii nomen: cuncti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRICLINIARCHA — servus fuit olim Triclinio praefectus, ut in veteri Epigrammate nominatur. M. Ulpius Aug. Lib. Phaedimus: Α᾿ρχιτρίκλινος, in Euangelio Iohannis, c. 2. v. 9. Iuvenco, Hist. Euang. l. 2. Minister summus; quod, ut inquit Athenaeus, l. 4. esset… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”